monumenta.ch > Cassiodorus > 104 > 1 > 16 > DE RHETORICA ARGUMENTATIONE. > 10 > sectio > 10 > 79 > Isaias, 57 > FLAVIUS DOMITIANUS IX. > 35 > 5 > 4 > 45 > 28 > 17 > 37 > sectio > 1 > 7 > 4 > 142 > NERVA COCCEIUS X. > 2 > 23 > 90 > 51
>>> Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, in Psalmum LII

Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, in Psalmum LI

1 In finem, intellectus David, cum venit Doech Idumaeus, et annuntiavit Sauli, et dixit illi: Ecce venit David in domum Abimelech.
2 Ut titulum nobis aperiat causa breviter intimanda est. Cum David fugeret Saulem, venit ad sacerdotem Abimelech, qui susceptus ab eo, et panes propositionis accepit et gladium quo occiderat Goliam. Panes propositionis significaverunt sacerdotem, gladius sacratus futurum potentissimum regem. Ibi casu inventus Doech Idumaeus praepositus mulorum, nuntiavit omnia regi Sauli [I Reg. XXII, 10]. Tunc iratus Saul, Abimelech cum aliis sacerdotibus eiusdem civitatis ab ipso fecit interfici. Iste autem Doech per quem talia provenerunt, patriotico nomine cognominatus est Idumaeus. Quae utraque verba coniuncta, sicut Patrum tradit auctoritas, indicant motus terrenos. Quae significatio verborum Antichristi actibus non immerito deputatur. Doech enim Idumaeus David adversarius fuit, sicut Christo Antichristus erit. Iste sacerdotes exstinxit, ille facturus est martyres: iste nominis significatione indicat motus terrenos, ille cunctum orbem moturus est, dum eum praesumptione sacrilega ad culturam sui nominis coget. Quapropter per nomen Doech Idumaei iure Antichristus intelligitur, cui tantis comparationibus similis approbatur. Et ideo totus hic titulus ad adventum Domini secundum, per tempus Antichristi iure referendus est: quoniam omnia ad Christi manifestationem competenter aptantur; ut psalmo suo titulus non discrepare, sed potius congruere videatur.
3 Divisio psalmi.
4 Spiritu sancto illuminatus propheta, respexit ante iudicium Domini, Antichristi consurgere abominabilem principatum. Et ut fidelium corda roboraret, in prima parte psalmi facta in eum invectione consurgit; ne se nimium in suis iniquitatibus extolleret, cui finis gravissimus immineret. Secunda parte adhuc eum increpans dicit, et quod celeri fine rapiatur, et quod cum sanctis Domini non habeat portionem. Tertia stuporem dicit provenire sanctorum, quando diabolus, qui in hoc saeculo nimia praesumptione grassatus est, in fine miserrimus abiectusque videbitur. Quarta parte propheta confidens de Deo, in futuro saeculo cum sanctis habere se aestimat beatissimam portionem. Aliqui vero hunc psalmum generaliter in peccatores dictum esse putaverunt. Sed cum pro talibus magis praecipiatur orari, qui spem conversionis minime perdiderunt, consequens est ut de Antichristo magis et sequacibus eius accipiatur, qui iam obstinationis suae crudelitate noscitur esse damnatus: maxime quia, sicut dicitur inferius, in fine saeculi erit destruendus.
5 Expositio psalmi.
6 (Vers. 1.) Quid gloriaris in malitia, qui potens es in iniquitate tota die? Cum Scriptura divina nec in bonis actibus dicat esse gloriandum, sed praecipiat ut qui gloriatur, in Domino glorietur [I Cor. I, 31]: nunc propheta virum sceleratum de sola se malignitate iaetantem, cum indignatione redarguit, cur velit de malis actibus gloriari, unde deberet potius, conscientia teste, confundi? Est autem energiae pars, quoniam absentem personam alloquitur quasi praesentem. Hunc enim per subsequentes versus facta invectione, mirabili proprietate describit; ut per mores suos conspici videatur, qui post longum tempus creditur esse venturus. Potens etiam in iniquitatibus ille est qui, in malo permissus, valet implere quod nititur. Sed quantum in nequitia validus, tantum est probis moribus exsecrandus. Sed ne hoc ad momentum fieri videretur, additum est, tota die, quod universae vitae significat tempus; ut sine aliqua intermissione malum semper et operetur, et cogitet.
7 (Vers. 2.) Iniustitiam cogitavit lingua tua: sicut novacula acuta fecisti dolum. Pessimorum consuetudo mirabili brevitate describitur, qui non ante cogitant quam loquantur, sicut sapientissimus Salomon dicit: In ore stultorum cor eorum [Eccli., XXI, 29]. Hic enim dicit linguam cogitasse, non cor; ut illa quae prudentium consilio famulari solet, in ipsis locutionibus suis cogitasse videretur. Quae ideo inconsulta protulit, quia ea praemisso iudicio non limavit. Cogitavit enim lingua, utrumque declaravit, et facilem voluntatem levissimae mentis, et praecipitationem inconsultissimam dictionis. Possumus enim interdum mala cogitare, et lingua non dicere. Hic vero pravi hominis pessima consuetudo damnatur. Addidit, sicut novacula acuta fecisti dolum. Novacula est in quadam subtilitate tensum latius ferrum, radendis pilis acutissimum praeparatum; quod licet barbae segetem metat impressum, corporis tamen substantiam relinquit illaesam. Convenienter ergo saevissimi hominis dolum acutae novaculae comparavit; quia sicut illa hominem non laedit, ita nec iste animam iusti sub quavis afflictione percellit. Potest enim radere omnia quae sunt forinsecus attributa, quasi pilos; sed animae interna tunc magis efficit pulchriora, quando ei nititur auferre mundana.
8 (Vers. 3.) Dilexisti malitiam super benignitatem, iniquitatem magis quam loqui aequitatem. Nunquam malum derelinquit qui cognoscitur amare quod peccat. Illas enim res absolute deserimus, quas, odio interveniente, damnamus. Nam peccator iste nequissimus diligere dicitur vitia sua, qui exsecrabili morbo corruptus, illud magis appetibile iudicat, quod boni mores semper accusant. Et ut culpis eius augmenta congeminet, addidit, super benignitatem; ut, etsi animum eius aliquando benignitas tangeret, mox tanquam detestabile vitium repudiata [ms. A., repudians] sorderet. Sequitur, iniquitatem magis quam loqui aequitatem. Plerumque homines qui peccata faciunt, per decorem se compositae locutionis abscondunt. Nolunt in se deprehendi quae norunt generalitatis exsecratione damnari. Iste autem sic professus est malum, ut loqui non erubescat quae sapientium vota repudiant. Et respice quemadmodum multas res his tribus versibus breviter intimavit. Quae figura dicitur leptologia, id est subtilis locutio, quando res singulae minutatim ac subtiliter indicantur.
9 Vers. 4. Dilexisti omnia verba praecipitationis, lingua dolosa. Interposito diapsalmate, venit ad secundam partem. Sed quamvis nobis sceleratissimum aliquem proponamus, quis erit cuius tanquam de praecipitio montis dolosa verba descendant? Sed de Antichristo vere dicitur, qui praeposteratis moribus atque confusis diligit iniquitatem; currit ad omnia verba praecipitationis, iubet quod nullum iuvat; et totum cum dolo loquitur, a quo nulli profutura censentur.
10 (Vers. 5.) Propterea destruet te Deus in finem, evellet te, et emigrabit te de tabernaculo suo, et radicem tuam de terra viventium. Destruet Deus in hac vita prosperrime quos iterum aedificare decreverit; in finem autem qui destruitur, aeternis suppliciis deputatur. Nam propter illa quae superius dicta sunt, in fine saeculi ore Domini tyrannus ille plectendus est; ut tam ingens nequitia adventu summi Iudicis destruatur, cuius potentiae tempora Daniel quoque definit dicens: Quoniam in tempus temporum, et dimidium temporis, in consummanda dispersione fient omnia haec [Dan. XII, 7]. Sequitur: Evellet te, et emigrabit te de tabernaculo suo. Poena ingens, formidolosa damnatio! de amoenissimo Domini tabernaculo evelli, et in perpetuis ignibus mancipari: ubi nec virere cuiquam datum est, nec florere concessum; sed tanquam arbor grandaeva radicitus evulsa, aeterna sterilitate siccabitur. Potest etiam quosdam movere, quod verba ista Antichristo nequeant convenire. Dicit enim, emigrabit te de tabernaculo suo, cum homo paganissimus ibi non videatur esse plantatus. Sed hoc a membris ipsius potest accipi, qui in Ecclesia quidem corpore videntur esse, non animo; quia sicut fideles membra sunt Domini Salvatoris, ita et ille suos complices in unam colligit nequitiae societatem. Addidit, et radicem tuam de terra viventium. Radices erunt Antichristi consentanei ministrique diaboli; et ideo radicem ipsius cum ipso de terra viventium dicit esse evellendam, quia cum sanctis Domini nec diabolus, nec Antichristus, nec sequaces eorum habebunt aliquam portionem. Respiciat eius poenam, qui potentiam ipsius hic putaverit admirandam; et necesse est ut habeat vilissimum, cuius dominium non dubitat amputandum.
11 (Vers. 6.) Videbunt iusti, et timebunt; et super eum ridebunt, et dicent. Venit ad tertiam partem, in qua prophetae praevidebat spiritus, quod adhuc datum est post longa tempora provenire. Sed quamvis iusti iugiter Deum timeant, et de eius potentia non desinant magnum aliquid arbitrari, tunc tamen talia videbunt, quae super humanas cogitationes vehementius expavescant. Timebunt ergo, ad gloriam divinam respicit, non ad poenae formidinem; loquitur enim de beatis. Sequitur: et super eum ridebunt, et dicent. In isto saeculo iusti deflent potius quos errare cognoscunt; sicut Apostolus dicit: Ut lugeam multos ex his qui peccaverunt et non egerunt poenitentiam [II Cor. XII, 21]. Sed quoniam in futuro iudicio poenitentiae non erit locus, merito supra eum iusti ridebunt: quoniam sancta Domini patientia a perfido iniqua voluntate contempta est. Sed ne risum ipsum, ut hic plerumque provenit, levissimum putaremus, subsequitur quae verba dicturi sunt; ut cum iudicio Domini beatorum consentanea voluntas possit ostendi.
12 (Vers. 7.) Ecce homo qui non posuit Deum adiutorem sibi, sed speravit in multitudine divitiarum suarum, et praevaluit in vanitate sua. Ecce dum dicitur extensa manu, peccatoris sors nefanda monstratur; claret ad quid producta sunt opera, quae gloriosa crudelissimus aestimabat. Divitias vero hic universas pompus saeculi debemus accipere, quibus ille nefandissimus abundabit; sicut Daniel propheta commemorat: Et dominabitur in occultis auri et argenti, et in omnibus cupiditatibus Aegypti [Dan. XI, 43]. Non enim tantum auro locuples erit, sed et numerositate gentium et dominatione terrarum, miraculorum quoque ostensione gaudebit, honoris etiam pravi se elatione iactabit, et caeteris vitiis plenissimus erit, quae Aegypti nomine videntur intelligi. Sed haec omnia erunt vana, quoniam a Domino probantur aliena. Vanum enim dicitur, quod est inane, fragile vel caducum, et ab ipsa firmissima veritate discretum. Nam quamvis principatui eius omnia mundana famulari posse videantur, in vanum tamen praevaluit, qui sibi profutura nullatenus acquisivit; sicut de ipso et Doctor gentium dicit: Extollens se sine causa inflatus amentia carnis suae, et non tenens caput, ex quo omne corpus per coniunctiones perductum et porrectum crescit in crementum Dei [Col. II, 19].
13 (Vers. 8.) Ego autem, sicut oliva fructifera in domo Dei, speravi in misericordia Dei in aeternum, et in saeculum saeculi. Venit propheta ad quartam partem, in qua iam laetus exsultat, id est in adventu longissimae vicinitatis. Et merito se olivae comparat, quia de eius germine Dominus Christus effloruit, qui spirituali oleo perunctus est prae consortibus suis. Sed haec oliva beatissima talem fructum intulit, qui omne genus humanum peccatis aridum, misericordiae suae faceret largitate pinguescere. Addidit etiam: In domo Dei, ubi revera fructus felicis istius arboris adolevit. Sed ideo fructus ille [ed., illi] mirabilis provenit, quia iste speravit in misericordia Dei; Antichristus enim sperabit in multitudine divitiarum suarum. Hoc autem contra illud ponitur, ut appareat qui fructus sit in Divinitate sperare, et qualis interitus spem in Domino non habere. Quod schema dicitur syndicasmos, id est collatio, quando res diversae in contrarium sibimet comparantur. Et ne putaretur ista confidentia ad tempus fuisse suscepta, subiunxit, in aeternum, quod est in saeculum saeculi. Quae res ideo repetita cognoscitur, ut spem omnino fixam habuisse in illa aeternitate iudicetur.
14 (Vers. 9.) Confitebor tibi, Domine, in saeculum quia fecisti; et exspectabo nomen tuum, quoniam [ed., quod] bonum est ante conspectum sanctorum tuorum. Dum bona suae confessionis saluberrimus praedicator enuntiat, quemadmodum nos facere debeamus ostendit. Hic enim datum est confiteri, ut ibi mereamur absolvi. Adiecit, quia fecisti: ubi intelligendum est per figuram eclipsim, misericordiam, in qua se superius sperasse testatus est. Sequitur, et exspectabo nomen tuum, quoniam bonum est. Nomen eius exspectat, qui se in iudicio Domini Salvatoris per misericordiam eius credit esse salvandum, dum vocabulum tale in se aestimat esse complendum. Quod iure dicitur bonum, ubi et spes salutis, et totius vitae palma suscipitur. Additum est quoque, ante conspectum sanctorum tuorum, quando iam gaudium generale iustorum est, et concordi exsultatione laus Domini sine fine cantabitur.
15 Conclusio psalmi.
16 Post illas quinquagesimi psalmi felices lacrymas, et expiationem beatissimam peccatorum, quam laetus propheta in adversarium Domini divinitatis amore prorupit, devotissime hostem regis sui persequitur, qui peccatorum fuerat adversitate liberatus. Sed quamvis diversis locis et laus inveniatur et vituperatio, quae pertinent ad demonstrativum genus; in isto tamen psalmo pulcherrime partes utrasque complexus est. A principio siquidem usque ad illud, ubi ait: Praevaluit in vanitate sua, partem vituperationis exsequitur. Inde vero quae sequuntur usque ad finem, laudativae qualitatis forma monstratur. Sic perfectio demonstrativi generis utrisque lateribus constat impleta. Meminisse quoque nos congruit secundum hunc esse psalmum, qui Antichristi prophetavit adventum, mirabili sibi dispositione coniunctum. Nam sicut per Eliam et Enoch, duobus est viris sanctissimis in fine saeculi destruendus, ita et per hos geminos psalmos, ne occultus terreat Antichristus indicatur. Unde convenienter post quinquagesimum hic psalmus est positus, quoniam filius iniquitatis, de quo loquitur, terminum remissionis excedens, nullam veniam habere cognoscitur.
Cassiodorus HOME



>>> Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, in Psalmum LII
monumenta.ch > Cassiodorus > 104 > 1 > 16 > DE RHETORICA ARGUMENTATIONE. > 10 > sectio > 10 > 79 > Isaias, 57 > FLAVIUS DOMITIANUS IX. > 35 > 5 > 4 > 45 > 28 > 17 > 37 > sectio > 1 > 7 > 4 > 142 > NERVA COCCEIUS X. > 2 > 23 > 90 > 51